라틴어 문장 검색

et hoc negat minacis Hadriatici negare litus insulasve Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam Propontida trucemve Ponticum sinum, ubi iste post phasellus antea fuit comata silva:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 42)
Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima ait phasellus;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 44)
namque ille tulit radicitus altas fagos ac recto proceras stipite laurus, non sine nutanti platano lentaque sorore flammati Phaethontis et aeria cupressu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:4)
Quid agant venti, quas torqueat umbras Aeacus, unde alius furtivae devehat aurum pelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos, Frontonis platani convulsaque marmora clamant semper et adsiduo ruptae lectore columnae:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I6)
qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi, hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis et brevibus pictae remis incumbere testae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV48)
Is Hortensius platanos suas vino irrigare consuevit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:1)
abire enim in villam necessario se velle, ut vinum platano, quam in Tusculano posuerat, ipse suffunderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 3:3)
Rectorem dominumque ratis secura tenebat Haud procul inde domus, non ullo robore fulta, Sed sterili iunco cannaque intexta palustri, Et latus inversa nudum munita phaselo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:30)
nec se committere muris Ausus adhuc ullis, te primum, parva Phaseli, Magnus adit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:20)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Aedibus in mediis totos amplexa penates Stat platanus densis Caesariana comis, Hospitis invicti posuit quam dextera felix, Coepit et ex illa crescere virga manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXI2)
steriles platani malos gessere v. dicit quid in quam arborem debeamus inserere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 701)
in arbuto nucem, in platano malum, in fago castaneam, in orno pirum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 702)
alii legunt 'et steriles platani malos', ut subintellegas 'inserit'. si ita legendum erit, in sequenti sensu hypallage est, ut sit 'valentes fagi gessere castaneas'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 7011)
quid si platani fidiculas ferrent numerose sonantes:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION